Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.17.1 | Cic. Fam. 7.17.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.17.3 |
7.17.1
ego si mei commodi rationem ducerem , te mecum esse maxime vellem ; non enim mediocri adficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera tua ; sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et fidem meam contulisses ; semper te non modo
tuendum mihi sed etiam augendum atque ornandum putavi . itaque quoad opinatus sum me in provinciam exiturum , quae ad te ultro detulerim meminisse te credo . postea quam ea mutata ratio est , cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem , sic ei te
commendavi et tradidi , ut gravissime diligentissimeque potui . quod ille ita et accepit et mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit mea commendatione sese valde esse commotum . hunc tu virum nactus , si me aut sapere aliquid aut velle tua causa putas , ne dimiseris et , si quae te forte res aliquando offenderit , cum ille aut occupatione aut difficultate tardior tibi erit visus , perferto et ultima exspectato ; quae ego tibi iucunda et honesta praestabo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.17.1 | Cic. Fam. 7.17.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.17.3 |